- FORICARII
- FORICARIImemorati Paulo l. 17. §. fiscus Dig. de Usur. Κοπρῶνες B. Chrysost. in 1. ad Cor. dicebantur illi, qui, ut Iuv. l. 1. Sat. 3. v. 38.Conducunt foricas, et cur non omnia?Nempe simile exercebant vectigal illi, quod Vespasianus instituit, exigendo stipem ab iis, qui per diem vesicam exonerare vellent, in amphoris, quae per angiportus erant collcatae, uti infra dicemus. Eorum ἐπιτήδευμα ταλαίπωρον καὶ ἐπονείδιςον, miserum et probrosum, dicitur Ibid. Cui etiam aliud simile vectigal ab eodem Imp. excogitatum, et fimoequino impositum, narratur Tzetzi Chil. 1. incertum quâ fide, quo Auctore. Tandem vero et urina et fimus et omnes sordes factae in Imp. Rom. vectigales, Is. Casaub. ad Suet. in Vespas. c. 23. Vide quoqueve Cedren. in Anastas. tributum Chrysargyrum describentem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.